Antiphon
and Psalms
Antiphon
- Domum tuam, Domine, Mariam Virginem in qua decorem
induisti, et te virtute praecinxisti, decet sanctitudo in
longitudinem dierum. Pss 92, 99, 62, 66, Daniel 3, 148 +
149 + 150
.
|
The antiphon changes daily,
but the daily psalms are those of Sunday (except on Fridays).
|
Alme
Pater qui Filium Fecisti Unigenitum,
Nasci
pro nobis miseris
Ex
alvo castae Virginis.
.
Da
nobis te diligere,
Semper
pro tanto munere,
Natum
cum Matre colere,
Caste
ac pie vivere.
Ne
mors incaute veniens,
Mortis
reos perpetuae,
Inveniat
nos faciens,
Vita
carere gloriae.
|
Patris
Natique Spiritus,
Te
nostris infer cordibus,
Quos
purgasti baptismate,
Tuo
fove charismate.
Maria
Mater gratiae,
Mater
misericordiae,
Tu
nos ab hoste protege,
Et
hora mortis suscipe.
Gloria
tibi Domine,
Qui
natus es de Virgine,
Cum
Patre et Sancto Spiritu,
In
sempiterna saecula. Amen. |
The hymn changes daily
|
VERSICLE
AND RESPONSE
V.
In aeternum permanet Verbum Patris altissimi.
R.
Quod aulam inhabitavit virginalis uteri.
|
The versicle and
response change daily
|
Antiphon
and BENEDICTUS
Antiphon - Benedictus
Dominus Deus Israel, Pater et Filius, et Spiritus Sanctus, Deus
noster, quia sicut locutus est ore Prophetarum, visitavit nos per
Virginem, quam ab aeterno praeordinavit fieri intemeratam Matrem,
fecitque per eam redemptionem plebis suae. Benedictus
|
The Antiphon for the Benedictus changes
daily.
|
PRAYER
V.
Domine exaudi orationem meam.
R.
Et clamor meus ad te veniat.
Oremus.
Concede
nos famulos tuos, quaesumus Domine Deus, perpetua mentis et
corporis sanitate gaudere: et gloriosa Beatae Mariae semper
Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia, et aeterna
perfrui laetitia. Per dominum nostrum Jesum Christum, Filium
tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus.
Per omnia saecula saeculorum.
R.
Amen.
|
same on Weekdays
|
COMMEMORATION
OF ST. BRIDGET
Antiphon:
Sponsa Regis, doctrix legis, exempla sequens fortium, o Birgitta,
rubra vitta tuum ligasti labium, dum loquendo vel tacendo, amasti
Dei Filium. Ora Regem, ut nos gregem ducat ad coeli gaudium.
V.
Ora pro nobis Beata Mater Birgittam, sponsa Christi
praedilecta.
R.
Ut ad coelestem patriam sit ipse nobis via recta.
Oremus.
Domine
Jesu Christe, qui Beatam Birgittam propter multorum secretorum
inspirationem et singularem virtutum adornationem, sponsam tuam
vocari decrevisti: praesta quaesumus; ut eidem in vita et
morbis conformoremur, et cum ea de mundi illecebris ad visionem
coelestium transferamur. Qui vivis et regnas cum Deo Patre,
in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R.
Amen.
V.
Domine, exaudi orationem meam.
R.
Et clamor meus ad te veniat.
V.
Benedicamus Virginis Filio, cum Patre et Flamine sacro, vero Deo
et Domino.
R.
Deo Dicamus gratias.
|
On Weekdays
Antiphon:
Gaude Birgitta, anticum tibi debetur gloriae, deduc in refrigerium de
lacu nos miseria.
V.
Ora pro nobis Beata Mater Birgittam, sponsa Christi
praedilecta.
R.
Ut ad coelestem patriam sit ipse nobis via recta.
Oremus.
Domine
Jesu Christe, qui Beatam Birgittam propter multorum secretorum
inspirationem et singularem virtutum adornationem, sponsam tuam
vocari decrevisti: praesta quaesumus; ut eidem in vita et
morbis conformoremur, et cum ea de mundi illecebris ad visionem
coelestium transferamur. Qui vivis et regnas cum Deo Patre,
in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R.
Amen.
V.
Domine, exaudi orationem meam.
R.
Et clamor meus ad te veniat.
V.
Benedicamus superni Regis unigenito, quem benedicit Angelorum
infinita Concio: o Virgo Maria, quem genuisti, nos commenda Domino.
R.
Deo Dicamus gratias.
|
ANTIPHON TO THE BLESSED
VIRGIN
Ave Maria, gratia
plena, Dominus
tecum,. benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui
Jesus Christus in aeternum
Oremus.
Omnipotens
sempiterne Deus, qui pro nobis de castissima Virgine nasci dignatus
es: fac nos, quaesumus, tibi casto corpore servire, et humili
mente placere. Oramus et te, piissima Virgo Maria, mundi
Regina et Angelorum, ut eis qui purgatorius examinat ignis, impetres
refrigerium, peccatoribus indulgentiam, justis in bono
perseverantiam, nos quoque fragiles ab instantibus defende periculis.
Per Jesum Christum Dominum nostrum.
R.
Amen.
Nos
cum Prole pia benedicat Virgo Maria.
Pater
noster....
Ave
Maria...
|
same on Weekday
|
[ BLESSING OF
WEEKLY REFECTORY READER AND SERVITORS]
|
on Sundays only
|